monumenta.ch > Tertullianus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 21, 11
Parum hoc, si non et prophetae retro. Et tamen suffixus spiritum cum verbo sponte dimisit, praevento carnificis officio . Eodem momento dies, medium orbem signante sole, subducta est. Deliquium utique putaverunt, qui id quoque super Christo praedicatum non scierunt; ; et tamen eum mundi casum relatum in arcanis vestris habetis. Tunc Iudaei detractum et sepulcro conditum magna etiam militaris custodiae diligentia circumsederunt , ne, quia praedixerat tertia die resurrecturum se a morte, discipuli furto amoliti cadaver fallerent suspectos. Sed ecce die tertia concussa repente terra, et mole revoluta, quae obstruxerat sepulcrum, et custodia pavore disiecta, nullis apparentibus discipulis, nihil in sepulcro repertum est, praeterquam exuviae sepulti. Nihilominus tamen primores, quorum intererat, et scelus divulgare, et populum vectigalem et famularem sibi a fide revocare, subreptum a discipulis iactitaverunt.